라틴어 문장 검색

"Quin igitur masculum tandem sumis animum et cassae speculae renuntias fortiter, et ultroneam te dominae tuae reddis et vel sera modestia saevientes impetus eius mitigas?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:34)
Nonnullam tamen sagacissimo iuveni proventus humanior vindictae speculam subministravit ficta namque manus suae debilitate sic crudelissimum iuvenem compellat:
(아풀레이우스, 변신, 9권 35:1)
Plane tenui specula solabar clades ultimas, quod ver in ipso ortu iam gemmulis floridis cuncta depingeret et iam purpureo nitore prata vestiret, et commodum dirupto spineo tegmine spirantes cinnameos odores promicarent rosae, quae me priori meo Lucio redderent.
(아풀레이우스, 변신, 10권 29:3)
per ego deum sublimas subices Humidas, unde oritur imber sonitu saevo et spiritu;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 15:2)
quod nunquam faciet calor animalis vel solis, absque speculis comburentibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 160:3)
Super custodiam meam stabo et consistam super speculam et contemplabor, ut videam quid dicat mihi et quid respondeat ad querelam meam.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장1)
In hoc iugo colles sunt excelsi pauci, in quibus singulae turres speculaeque singulae perveteres erant collocatae, quarum apud ultimam praesidium et statio fuit Scipionis.
(카이사르, 아프리카 전기 37:8)
simulque in his habent speculas et propter altitudinem late longeque prospiciunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 8:5)
Nam nisi procedit, stare debet, quandoquidem custodis officium sublimem celsissimamque oculorum veluti speculam desiderat, ut neque tardiores et gravidas, dum cunctantur,neque agiles et fetas, dum procurrunt, separari a ceteris sinat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 26:6)
"atqui non solum hoc se dicit cognitum habere Brixia chinea suppositum specula, flavus quam molli praecurrit flumine Mella, Brixia, Veronae mater amata meae, sed de Postumio et Corneli narrat amore, cum quibus illa malum fecit adulterium.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 6714)
23. An ignoras, excellentissime principum, nec de specula summe celsitudinis deprehendis ubi vulpecula fetoris istius, venantium secura, recumbat?
(단테 알리기에리, Epistolae 56:1)
Quod quidem de specula punctali eternitatis intuens qui solus eternus est, mentem Deo dignam viri prophetici per Spiritum Sanctum sua iussione impressit, et is sanctam Ierusalem velut exstinctam per verba presignata et nimium, proh dolor!
(단테 알리기에리, Epistolae 73:4)
Videant nunc iuriste presumptuosi quantum infra sint ab illa specula rationis unde humana mens hec principia speculatur, et sileant secundum sensum legis consilium et iudicium exhibere contenti. 21.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 32:7)
In te omnium oculi diriguntur, domus tua et conversatio quasi in specula constituta magistra est publicae disciplinae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:36)
O si possemus in talem ascendere speculam, de qua universam terram sub nostris pedibus cerneremus!
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 18:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION